[Officium]
S. Gallicani Martyris

[Rank]
;;Duplex;;3;;vide C2a

[Rule]
vide C2a
9 lectiones

[Name]
Gallicánum

[Oratio]
Deus, qui beátum Gallicanum Mártyrem ad tui cognitionem mirabíliter perduxisti, et per eum novo Ecclésiam tuam caritátis exémplo illustrare dignátus es: concéde propítius; ut ejúsdem précibus et imitatióne, promissa misericordibus prǽmia consequámur.
$Per Dominum

[Lectio4]
Gallicanus, vir consuláris, et triumpháli honóre claríssimus, sua virtúte et militári glória Constantíni Augústi sibi grátiam conciliavit. Magis autem quæ Dei sunt quærens, a sanctis Joánne et Paulo cœlesti luce perfúsus, et Evangélii doctrína erudítus, Jesu Christi fidem ore simul atque ópere profiteri coépit. Nam cum sancto Hilarino ad Ostia Tiberína secedens, peregrinorum atque infirmórum curæ et servitúti se totum addíxit; cujus rei fama toto orbe divulgata, multi lindique illuc confluentes vidébant virum ex patritio et consule lavantem páuperum pedes, ponentem mensam, aquam mánibus effundentem, languentibus sollícite ministrantem; dénique tamquam Christo ipsi, mínimis ejus, scílicet mendicis et peregrinis, offícia étiam humillima exhibentem.

[Lectio5]
His misericórdiæ opéribus quæ frátribus exhíbuit, Patris cœlestis misericórdiam promeritus est, et passióne Christo FiHo Dei consociári. Cum enim impérium ímpius Apóstata Julianus adéptus esset, Gallicanus, ex illa misericórdiæ sede et páuperum ac peregrinorum hospítio pulsus, Alexandriam perrexit, ubi eum Raucianus judex sacrificáre dæmóniis, id est ethnicorum diis, imperávit. Verum Christi miles júdicis minas contemnens, nec curans illécebras, nullum honórem idólis Géntium, tamquam mbrtuis simulácris, sed Deo vivo tribuendum docens, torméntis et morti se parátum exhíbuit. Ítaque gládio percússus vitam páuperum servítio nobilem glorióso martyrio consummávit.

[Lectio6]
Ex Oratióne S. Gregórii Nysseni 
!Append. Gretæri, 237., sive tom. 3. Oper. S. Greg.
Frange esurienti panem tuum, et egénos sine tecto induc in domum tuam. Multam nobis hoc tempus affert nudorum vagorumque copiam. Hospites exsulesque non desunt; ubíque licet protensas opem implorantium manus aspicere. His ær sub dio tectum præbet. Porticus, et bivia, et partes fori magis desértæ sunt hospítia: nycticoracum et noctuarum more, in cavernis latitant. Pannosis, attritis et laceratis teguntur indumentis. Agriculturæ fructus est illis miserantium ánimi benígnitas; cibus, si quid ab accedente quopiam impetraverint; potio eádem quæ brutis animantibus, nimírum fontes. Vagam et agrestem traducunt vitam, calamitátibus et necessitáte compulsi. His necessaria victui suppedita tu, qui jejunas. Erga fratres calamitosos benígnus esto; quod ventri subtrahis, tríbue esurienti.

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
!Luc 10:30-37
In illo témpore: Suscípiens Jesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abiérunt, semivívo relícto. Et réliqua.
_
Homilía S. Gregórii Nazianzéni
!Ex Orat. 16. Tom. 1.
Purgémur ítaque per misericórdiæ offícia, ...

[Lectio8]
At mihi quidem ...

[Lectio9]
Verum díxerit fortásse ...

[Evangelium]
@Tempora/Pent12-0::s/23-/30-/ s/Dixit.*(Suscípiens )autem/$1/
